- DECIMA
- I.DECIMAlegitima cenae, apud Romanos, hora. Mart. l. 7. Epigr. 50. et l. 10. Epigr. 70.Hunc licet a decima (nec enim satis ante vacabit,)Sollicites: capiet coenula parva duos.Balnea post decimam lasso, centumque petunturQuadrantes: fiet quando Potite liber?Nempe homines negotiosi actiosique καὶ περιςτατικοὶ vel in ipsa, vel post eam, cenam inibant ad vesperam sc. inclinato die; quod labente die dixit Virgil. Aeaeid. l. 4. v. 77.Atque eadem labente die convivia quaerit.Moriente die, Stat. l. 4. Sylv. 6. v. 3.Iam moriente die, rapuit me cowna benigniVindicis -----Non longe sc. ab occasu Solis. Sol enim post undecimam occidebat, et ad duodecimam (quae ultima diei hora erat) nunavam perveniebat, quae proin nec in Horologiis notari consuevit. Itaque qui post decimam cenabant, unâ horâ fere Solis occasum praecipiebant. Unde Antoninus Philos. qui studiosissimus corporis curandi erat, et diligens horarum observator, longis diebus quidem, occidente Sole, circa corporis curam versabatur ungedo, lavando, cenado; longissimis vero nonâ aut decimâ, Galeno teste Γ῾γιειν. l. 6. At eam anticipabant homines otosi et gulae dediti, pro lubitu. Sed et festiva convivia maturius inibantur, ut diximus supra ubi de Die sumptis conviviis. vide quoque ubi de Cena, Tempestivis Conviviis etc. plurâ vero hanc in rem apud Salms. ad. Vopiscum in Floriano. Addam saltem etiam decimâ horâ Ludos cessasse, Suet. l. 6. c. 21. Unde Caligula, inter plebem et equitem causam discordiarum serere cupiens, tesseras decimâ maturius dabat, ut Equestria ab insimo quoque occuparentur, Apud Eund. in eo c. 26. Sed et ad decimam usque tempus, quo res aguntur in Foro, producit Paulus IC. vide Casaub. ad l. h.II.DECIMAnomen unius e Parcis: Ita enim Caesellius Vindex apud A. Gell. l. 3. c. 18. Tria, inquit nomina Parcarum sunt, Nona, Decima et Morta. Fuit quoque nomen sacrificii apud Athenienses, Gr. Δεκάτη, unde δεκάτην θύειν vel δεκάτην ἑςτιάσαι, a die decimo nativitatis, quo nomen imponi infantibus et sacrificium offerri moris erat, sicut apud Romanos in Nominalibus fiebat. vide Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 5. et supra in voce Cunabula, nec non infra Nomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.